Latin
20.337.126 to 20.337.152
Benedict, Regula 20.337.126-152
Unproofread scanNot analysed yet
»Quare autem ita brevibus delectarentur orationibus, praeter eam quam modo protulit S. Augustinus rationem, addit Cassianus (Lib. ii, cap. 10), «ut insidiantis diaboli jacula, quae infligere nobis tunc praecipue cum oramus insistit, succincta brevitate vitemus. »Et apud eumdem abbas Isaac (Collat. ix, cap. 36): «Frequenter quidem sed breviter est orandum, ne immorantibus nobis inserere aliquid nostro cordi insidiator possit inimicus. »Duas hujusce brevitatis rationes profert Magister, quas illius suppresso nomine hic exscribit Smaragdus (Cap. 48): «Ideo diximus brevem fieri orationem, ne quis per occasionem prolixae orationis obdormiat; aut forte diu jacentes diabolus eis ante oculos diversa ingerat, vel in corde aliud subministret. »Addit S. Hildegardis: «Ne forte psalmodiae postea insistentes minus ipsi psalmodiae intendant, cum per praemissam ac prolixam orationem fatigati fuerint. »Verum ex S. Benedicto non modo brevis, sed etiam pura debet esse oratio. Pura autem illa est quae Deum ipsum petit, aut aliquid propter Deum, cujusmodi sunt ea quae recenset S. Bernardus, in sententia 17. Vide ejusdem serm. 107 de diversis. Nisi forte ex affectu inspirationis divinae gratiae protendatur.] Sicut enim non est obtundenda animi intentio, si perdurare non potest; ita si perseveraverit non est cito rumpenda, ut modo dicebat S. Augustinus: quapropter «tandiu debemus in oratione prostrati jacere, donec Domino juvante cogitationes vanas comprimamus. Si autem videmus nos superari agitationibus, etiam non delectamur in oratione jacere, surgendum est, deinde legendum, aut psallendum, aut operandum est, »inquit Hildemarus. Porro S. Benedicto concinit Acfredus in Regula cap. 14. In conventu tamen omnino brevietur oratio, et facto signo a priore, omnes pariter surgant.] Hic locus difficilis et obscurus est, quo in explicando non consentiunt auctores, quorum proinde opiniones diversas, ut quae arriserit possit eligi, referre animus est. In primis Smaragdus S.