# Regula 20.337.171-182

Benedict, Regula, 20.337.171 to 20.337.182. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/20.337.171
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/20.337.171

» His accedit Theobaldus Art…dus Coelestinus, in sua expositione Gall…ca Regulam sic reddens: L'Oraison qui est faite au convent, c'est à d…re depuis que après le son de la cloche les frères sont assemblés en l'église pour accomplir le divin service, soit du tout abregiè, sans avoir regard à l'affection dévote d'aucuns p…iculiers, qui se doit rendre commune en la présence de la religieuse communanté. Priorem tamen sent…n…iam secutus fuisse vid…tur Paulus Augustinus a Janua monachus Cassinas, cum, prolato Regulae textu, Et fac o signo a priore omnes pariter surgant, ita infert: « Ergo in ultima parte officii genua flectebant. » Ab hac sententia non multum recedit cardinalis de Turrecrem…ta, S. Benedictum exponens « de oratione uniuscujusque, quam unusquisque apud se orat cum toto conventu, sicut in fine officii religiosi pros…rati, aut inclinati soliti sunt facere orati…nem aliquam usque ad s…gnum quod fit a praelato; » cujus sen…entiae astipulatur Matthias Lambertus, in Gallico commentario; eaque Hildemaro magis arrisit. Nicolaus Bravus ex utraque expositione « integrat unam, quae tam de principio, quam de fine horarum intelligat Regulam, » hoc est de o…atione quae praemitti solet officio, et de ea quae illud sequ…tur. Et certe praemissam fuisse orationem, eamque completo officio repetitam, vero simile est: an ve…o de ea oratione hic loquatur S. P Benedictus non ita liquet. Alter Nicolaus, de Fractura dictus, mentem suam non satis explicat, cum ait Regulam non esse intelligendam de psalmodia, aut de aliis quae ad divina officia sunt ordinata, « sed de oratione, qua orat unusquisque in conventu. » Petrus Boherius in primo comment. diversorum relatis sententiis, in eam propendet quae S.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
