Latin
20.337.48 to 20.337.69
Benedict, Regula 20.337.48-69
Unproofread scanNot analysed yet
Et certe «nulla debet esse in oratione duplicitas: non unus in ore, alter in corde inveniatur, »inquit in Regula Magister (Cap. 48), sed pura ad Deum intentio, «ut qui orat praesentis Christi videatur pedes tenere, »ut loquitur idem Magister. Et non in multiloquio.] Idem docet S. Basilius: «Ne longitudinem verborum protrahas ante eum; quia non in multiloquio, sed in purissima mente placabitur Deus, »Et abbas Macarius a fratribus interrogatus quomodo esset orandum, respondit (In admonit. Ruffin. Lib. iii de Vit. Pat. ,n. 207): «Non sunt necessaria nobis superflua verba, sed extendere tantum manus, ac dicere debemus: Deus, quomodo vis, et sicut tibi placet, ita fiat. Si autem tentat o irruerit, aut impugnatio, dicendum: Deus, auxiliare nobis; ipse enim scit quae nobis expediant. »Quin et ipse Christus in Evangelio, «Orantes, inquit, nolite multum loqui sicut e …ci; putant enim quod in multiloquio suo exaudiantur, nolite ergo assimilari eis. »Quid autem sit in multiloquio orare, et quid differant multiloquium et diuturna precatio, erudite admodum docet S. Augustinus his verbis (Epist. 130): «Neque enim, ut nonnulli putant, hoc est orare in multiloquio, si diutius oretur. Aliud est sermo multus, aliud est diuturnus affectus: nam et de ipso Domino scriptum est, quod pernoctaverit in orando, et quod prolixius oraverit: ubi quid aliud quam nobis praebebat exemplum in tempore precator opportunus, cum Patre exauditor aeternus? »Et paulo post: «Absit enim ab oratione nostra multa locutio, sed non desit multa precatio, si fervens perseverat; nam multum loqui est in orando rem necessariam superfluis augere verbis: multum enim precari est eum quem precamur diuturna et pia cordis excitatione pulsare; nam plerumque hoc negotium plus gemitibus quam sermonibus agitur, plus fletu quam affectu. »Et sane, ut praeclare docet Hugo de S.