# Regula 20.337.48-69

Benedict, Regula, 20.337.48 to 20.337.69. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/20.337.48
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/20.337.48

Et certe « nulla debet esse in oratione duplicitas: non unus in ore, alter in corde inveniatur, » inquit in Regula Magister (Cap. 48), sed pura ad Deum intentio, « ut qui orat praesentis Christi videatur pedes tenere, » ut loquitur idem Magister. Et non in multiloquio.] Idem docet S. Basilius: « Ne longitudinem verborum protrahas ante eum; quia non in multiloquio, sed in purissima mente placabitur Deus, » Et abbas Macarius a fratribus interrogatus quomodo esset orandum, respondit (In admonit. Ruffin. Lib. iii de Vit. Pat., n. 207): « Non sunt necessaria nobis superflua verba, sed extendere tantum manus, ac dicere debemus: Deus, quomodo vis, et sicut tibi placet, ita fiat. Si autem tentat o irruerit, aut impugnatio, dicendum: Deus, auxiliare nobis; ipse enim scit quae nobis expediant. » Quin et ipse Christus in Evangelio, « Orantes, inquit, nolite multum loqui sicut e … ci; putant enim quod in multiloquio suo exaudiantur, nolite ergo assimilari eis. » Quid autem sit in multiloquio orare, et quid differant multiloquium et diuturna precatio, erudite admodum docet S. Augustinus his verbis (Epist. 130): « Neque enim, ut nonnulli putant, hoc est orare in multiloquio, si diutius oretur. Aliud est sermo multus, aliud est diuturnus affectus: nam et de ipso Domino scriptum est, quod pernoctaverit in orando, et quod prolixius oraverit: ubi quid aliud quam nobis praebebat exemplum in tempore precator opportunus, cum Patre exauditor aeternus? » Et paulo post: « Absit enim ab oratione nostra multa locutio, sed non desit multa precatio, si fervens perseverat; nam multum loqui est in orando rem necessariam superfluis augere verbis: multum enim precari est eum quem precamur diuturna et pia cordis excitatione pulsare; nam plerumque hoc negotium plus gemitibus quam sermonibus agitur, plus fletu quam affectu. » Et sane, ut praeclare docet Hugo de S.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
