Latin
21.340.116 to 21.340.138
Benedict, Regula 21.340.116-138
Unproofread scanNot analysed yet
Nam …t Moyses divinae virga virtutis commisso sibi populo per profundum maris salutis viam ostendit, »Ubi observare licet antiquum morem ordinandi decanos per vir…ae traditionem; quo modo etiam ipsi abbates et praeposi…i omnes atque praelati ordinabantur, sicuti observat Menardus in Conc. Regul. c. 28, §2. Qui sollicitudinem gerant super decanias suas.] Id est super decem fratres quibus praeponuntur: quamvis secundum usum etiam quindecim fratribus unus decanus praefici possit juxta Hildemarum; imo etiam paucioribus quam decem, uti observant etiam nunc Cassinenses. Magister duos decem fratribus praeponit in Regul. cap. 11. In omnibus.] Non solum quae placent, sed etiam quae propriis repugnant affectibus. Secundum mandata Dei, et praecepta abbatis sui.] Ne forte exutos se credant ab ejus potestate, a quo quidquid habent potestatis obtinent; cui semper subjiciuntur, quem in arduis consulere, et ei suae sollicitudinis rationem debent reddere. Sicut ergo superius abbati frenum imposuit, ne quoslibet eligeret pro nutu, sed fratres boni testimonii; ita hic decanis, ut non ea quae libuerit agant, sed quae Deus mandat, et abbas praecipit. A…que «in rebus novis praeceptum abbatis debet exposcere; in aliis vero quotidianis sive communibus commissio officii habetur pro praecepto abbatis sine licentia, »inquit Boherius. Sed juv…t hic aliunde hanc decanorum sollicitudinem ex regulis et SS. Patrum institutis ac scriptis repetere. Primo itaque secundum Smaragdum: «Decani sollicitudo et eruditio haec erit erga unumquemque quem sibi ab abbate traditum susceperit, ut doceat eum primitus suas vincere voluntates; in quibus i…lum diligenter exercens, illa ei semper de industria imperet, quae senserit animo ejus esse contraria; quia multis experimentis hoc doctum est, nunquam posse monachum suas concupiscentius refrenare, nisi prius per obedientiam mortificare didicerit suas voluntates. »Ita Smaragdus Cassianum exscribens (Cap.