# Regula 21.340.116-138

Benedict, Regula, 21.340.116 to 21.340.138. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/21.340.116
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/21.340.116

Nam …t Moyses divinae virga virtutis commisso sibi populo per profundum maris salutis viam ostendit, » Ubi observare licet antiquum morem ordinandi decanos per vir…ae traditionem; quo modo etiam ipsi abbates et praeposi…i omnes atque praelati ordinabantur, sicuti observat Menardus in Conc. Regul. c. 28, § 2. Qui sollicitudinem gerant super decanias suas.] Id est super decem fratres quibus praeponuntur: quamvis secundum usum etiam quindecim fratribus unus decanus praefici possit juxta Hildemarum; imo etiam paucioribus quam decem, uti observant etiam nunc Cassinenses. Magister duos decem fratribus praeponit in Regul. cap. 11. In omnibus.] Non solum quae placent, sed etiam quae propriis repugnant affectibus. Secundum mandata Dei, et praecepta abbatis sui.] Ne forte exutos se credant ab ejus potestate, a quo quidquid habent potestatis obtinent; cui semper subjiciuntur, quem in arduis consulere, et ei suae sollicitudinis rationem debent reddere. Sicut ergo superius abbati frenum imposuit, ne quoslibet eligeret pro nutu, sed fratres boni testimonii; ita hic decanis, ut non ea quae libuerit agant, sed quae Deus mandat, et abbas praecipit. A…que « in rebus novis praeceptum abbatis debet exposcere; in aliis vero quotidianis sive communibus commissio officii habetur pro praecepto abbatis sine licentia, » inquit Boherius. Sed juv…t hic aliunde hanc decanorum sollicitudinem ex regulis et SS. Patrum institutis ac scriptis repetere. Primo itaque secundum Smaragdum: « Decani sollicitudo et eruditio haec erit erga unumquemque quem sibi ab abbate traditum susceperit, ut doceat eum primitus suas vincere voluntates; in quibus i…lum diligenter exercens, illa ei semper de industria imperet, quae senserit animo ejus esse contraria; quia multis experimentis hoc doctum est, nunquam posse monachum suas concupiscentius refrenare, nisi prius per obedientiam mortificare didicerit suas voluntates. » Ita Smaragdus Cassianum exscribens (Cap.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
