# Regula 21.340.208-234

Benedict, Regula, 21.340.208 to 21.340.234. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/21.340.208
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/21.340.208

Interim in omnibus passim abbati perterribilem judicem et tribunal minatur, ne sufficere putet si bonus decanus, si diligens praepositus a se constituatur, etc. » Tertium, partiatur onera sua, inquit S. Benedictus, non honores; quia revera plus onerantur quam honorantur, infit Bernardus; aliisque praeesse pondus est oneris, non honoris, ut cum Hildemaro loquar. Et non eligantur per ordinem,] scilicet quo ingressi sunt monasterium. Idem olim legibus civilibus prohibitum est in electione abbatis, C. I. 46, De episcopis et clericis; etc. Igitur etiamsi ultimi omnium sint, modo digni, possunt eligi; nam et abbates fieri possunt. Debent tamen annum aetatis vigesimum quintum attigisse, et sacerdotium suscepisse, ex Benedicti XII Constitut, c. 29. Sed secundum vitae meritum, et sapientiae doctrinam.] Debet ergo decanus litterarum scientia esse instructus, nec minori forte quam abbas, cujus idem fere pondus sustinet; et hac forte ratione Magister decanos a laboris parte eximit Regul. c. 11. Quique decani si ex eis aliqua forte quis inflatus superbia repertus fuerit reprehensibilis.] Sed si tales eligantur quales descripsimus et requirit S. Benedictus, quomodo aliquis ex eis aliqua inflatus superbia reperietur? Respondet Hildemarus duobus modis id fieri posse: 1° quia quidam sunt hypocritae, qui sanctitatis speciem prae se ferentes privati, po…- modum ad dignitates aut officia assumpti, larvam deponunt, et quales intus fuerint palam faciunt; 2° quosdam revera tales esse ante adeptum honoris gradum, quales requirit S. Benedictus; sed in primaria humilitate ac sanctimonia non permanere; quia nimirum difficile est attolli, et non extolli, et quia honores mutant mores. Correptus semel et iterum atque tertio.] Neque enim judicari debet superbia inflatus, qui post trinam admonitionem corrigitur, ut aiunt Bernardus Cassinensis et Boherius. Ita vero praecedere debet correptio trina, ut secundum Hildemarum bis secrete, tertio publice admoneatur, vel, juxta Boherium, …er publice, et servato inter utramque monitionem intervallo;

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
