Latin
21.340.60 to 21.340.89
Benedict, Regula 21.340.60-89
Unproofread scanNot analysed yet
Baboleni abbatis c, 5 (Saec. ii Bened. ,p. 595), ubi Robertus ejusdem monasterii modo prior, modo decanus appellatur. Sed hi proprie non erant decani prout a S. P. Benedicto ordinati sunt, quos tandem restituerunt Cassinenses edito hoc statuto (Declar, Cass. ad cap. 21): «In unoquoque monasterio pro denis quibusque monachis unus tantum constituatur decanus, ut eorum numerus recte sit nomini competens. »In novis tamen Declarationibus non pro denis, sed pro quinis quibusve monachis professis viventibus unum constituunt decanum, ita tamen ut ipsi decani numerum 300 non excedant, sicuti praescribitur in brevi Pauli V dato die 21 Martii anno 1608. Notat insuper Haeftenus (Lib. iii, tract. 6, disq. 4) pro decanorum nomine alia subintroducta vocabula; nam «apud alios usus obtinuit ut decani dicantur priores ordinis. Primus dicitur absolute prior, secundus subprior, alii deinceps priores, prior tertius, prior quartus. »Et certe in antiqua versione Gallica Regulae S. Benedicti, quae est monasterii S. Petri de Conchis, principium hujus capitis ita vertitur: Se il est en monstier grant congregation de moignes, soient esleux aucun d'eulx, qui soient de bonne conscience et de sainte conversation, et soient establis doyens, c'est à dire prieurs. Hos Regula Magistri, cap. 11, vocat praepositos; S. Benedictus, sequenti cap. 22, seniores. Si major congregatio fuerit.] Quid sit major congregatio diximus cap. 17. Eligantur.] Ab abbate simul et conventu, inquit Boherius; quia cum per decanos ordinetur omnis utilitas monasterii, eorum electio inter praecipua, quae cum agenda occurrunt, tenetur abbas omnem convocare congregationem, censenda est. Vel potius a solo abbate, ad quem pertinet omnis ordinatio sui monasterii, qui cum possit eligere per se praepositum; multo magis decanum. Et plane si in decanorum electione fratrum teneretur assensum requirere, tales aliquando eligerentur, quibus non confidens, nec secure partiretur onera sua.