# Regula 21.340.60-89

Benedict, Regula, 21.340.60 to 21.340.89. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/21.340.60
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/21.340.60

Baboleni abbatis c, 5 (Saec. ii Bened., p. 595), ubi Robertus ejusdem monasterii modo prior, modo decanus appellatur. Sed hi proprie non erant decani prout a S. P. Benedicto ordinati sunt, quos tandem restituerunt Cassinenses edito hoc statuto (Declar, Cass. ad cap. 21): « In unoquoque monasterio pro denis quibusque monachis unus tantum constituatur decanus, ut eorum numerus recte sit nomini competens. » In novis tamen Declarationibus non pro denis, sed pro quinis quibusve monachis professis viventibus unum constituunt decanum, ita tamen ut ipsi decani numerum 300 non excedant, sicuti praescribitur in brevi Pauli V dato die 21 Martii anno 1608. Notat insuper Haeftenus (Lib. iii, tract. 6, disq. 4) pro decanorum nomine alia subintroducta vocabula; nam « apud alios usus obtinuit ut decani dicantur priores ordinis. Primus dicitur absolute prior, secundus subprior, alii deinceps priores, prior tertius, prior quartus. » Et certe in antiqua versione Gallica Regulae S. Benedicti, quae est monasterii S. Petri de Conchis, principium hujus capitis ita vertitur: Se il est en monstier grant congregation de moignes, soient esleux aucun d'eulx, qui soient de bonne conscience et de sainte conversation, et soient establis doyens, c'est à dire prieurs. Hos Regula Magistri, cap. 11, vocat praepositos; S. Benedictus, sequenti cap. 22, seniores. Si major congregatio fuerit.] Quid sit major congregatio diximus cap. 17. Eligantur.] Ab abbate simul et conventu, inquit Boherius; quia cum per decanos ordinetur omnis utilitas monasterii, eorum electio inter praecipua, quae cum agenda occurrunt, tenetur abbas omnem convocare congregationem, censenda est. Vel potius a solo abbate, ad quem pertinet omnis ordinatio sui monasterii, qui cum possit eligere per se praepositum; multo magis decanum. Et plane si in decanorum electione fratrum teneretur assensum requirere, tales aliquando eligerentur, quibus non confidens, nec secure partiretur onera sua.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
