Latin
22.345.218 to 22.345.260
Benedict, Regula 22.345.218-260
Unproofread scanNot analysed yet
»In Regula S. Isidori (Cap. 14): «A…tem cum fratribus pariter in congregatione commorari oportet. »Ex concilio quoque Francofordiensi (Can. 13), «Abbas cum suis dormiat monachis secundum Regulam S. Benedicit. »Et ex concilio Londoniensi anno 1102: «In eadem domo cum suis monachis manducet, aut dormiat. »Et certe S. Benedictum in turri fratrum dormitorio contigua quievisse constat ex I. ii Dial. S. Greg. papae, c. 35. S. Mummolus abbas Floriacensis in communi fratrum dormitorio recubuisse legitur apud Adrevaldum in hist. Trans…. S. Benedicti, n. 15, saec. ii. Idem de Eastervino abbate Wiremutensi scribit Beda in Vita S. Benedicti Biscopi, n. 8. Causae hujus institutionis tres assignari possunt, ex quibus prima repetitur ex ratione vitae coenobiticae, quae nihil singulare permittit, sed omnia vult esse communia: unde Justinianus imperator (Novel. 133): «Nullus omnino quidquam habeat proprii, sed diu noctuque in communi vivat, et noctes eamdem inter ipsos cum diebus observantiam habeant. »Secunda, ut testes alterutri sint honestatis et castitatis, ut loquitur idem imperator (Novel. 5). Tertia est propter furentes daemonum insultus, nocturno maxime tempore monachis infestorum, et horribili specie aliquando apparentium; quorum aspectus vix ferre posset solitarius, fratrum societate et precibus destitutus. Quibus forte de causis mansiunculas olim monachorum destruxit S. Eugendus abbas Jurensis, destruique praecepit Justinianus imperator in novella 133, ac novissime Benedictus papa XII in sua Constitutione pro monachis Benedictinis, c. 26; cui paruerunt Anglicani monachi ex statuto capituli anni 1341; Bursfeldenses ex Caerem, dist. 3, c. 22; et Cluniacenses in capitulo ann. 1458, sub Joanne Borbonio celebrato. Nunc vero per universas fere monachorum congregationes usos invaluit dormitoria plures in cellas dividendi, suamque unicuique monacho assignandi. Idque ad vitandam saecularium curiositatem, qui nonnunquam per nostra pervagantur dormitoria; ut fratres orationi ac spiritali lectioni liberius vacent; variis poenitentiae operibus, quae oculos hominum fugiunt, sese exerceant;