Latin
22.345.281 to 22.345.316
Benedict, Regula 22.345.281-316
Unproofread scanNot analysed yet
»Similiter in Elisangiensi a se constructo monasterio «quadam nocte juxta morem cilicio obvolutus in cella sua dum ad refocillandum quieti membra dedisset, in excessum mentis subito raptus »legitur. De discipulis S. Martini audiendus est Gallus in dialogo 3 apud Severum Sulpicium (Lib. iii de Vit. S. Mart.): «Contigua flumini habebamus habitacula. »clarius idem Sulpicius in lib. i: «Tunc ille (S. Martinus) convocatis fratribus, refert quid diabolus indicasset, sollicitosque esse praecepit per cellulas singulorum quisnam hoc casu fuisset affectus. »In Regula etiam Tarnatensis monasterii lego (Cap. 7): «Cellulam alterius praeter abbatem et praepositum, nisi dato signo, est illicitum introire; quia ipsis tantum conceditur fratrum secreta cognoscere, et qualiter se unusquisque agat occulta inspectione perquirere. »S. Gallus oratorium construxisse dicitur (Walfrid. in Vit. S. Galli, c. 26) «mansiunculis per gyrum dispositis ad commanendum fratribus. »S. Willibrordus «venit ad suum gratia visitandi monasterium, et post orationes et salutationes fraternas, et admonitiones pacificas, circuiens singula fratrum habitacula, si quid in illis emendandum fuisset, pius pastor explorare voluit, »inquit Alcuinus in ejus Vita (Num. 18). Denique Trithemius de prima Hirsaugiensis monasterii fundatione anno 830 facta, de cellis agens (Chron. Hirsaugiense): «Monachorum tabernacula, inquit, per gy…um claustri disposita, quantum ad consuetudinem istius temporis attinebat, satis pulchra et ordinata fuerunt; quanquam si nostri monachi similibus includerentur cellulis se mancipatos vinculis et tenebris clamitarent. Factum hoc autem priscorum imitatione. »Hujusmodi cellas habent nostra aetate Carthusienses monachi, quibus illi forte non tam ad dormiendum quam ad legendum utebantur. Vide Menardi notas ad Concord. Regul. cap. 55, §1. Nihil dico de Sinaitis monachis, de quibus S. Nilus (Hist. caedis SS. Pat. in Sina, c. 5): «Faciunt autem habitationes suas non sibi invicem propinquas, sed satis procul distantes, ut qui viginti et eo amplius stadia absint alius ab alio: »nam hi proprie erant eremitae.