# Regula 22.345.281-316

Benedict, Regula, 22.345.281 to 22.345.316. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/22.345.281
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/22.345.281

» Similiter in Elisangiensi a se constructo monasterio « quadam nocte juxta morem cilicio obvolutus in cella sua dum ad refocillandum quieti membra dedisset, in excessum mentis subito raptus » legitur. De discipulis S. Martini audiendus est Gallus in dialogo 3 apud Severum Sulpicium (Lib. iii de Vit. S. Mart.): « Contigua flumini habebamus habitacula. » clarius idem Sulpicius in lib. i: « Tunc ille (S. Martinus) convocatis fratribus, refert quid diabolus indicasset, sollicitosque esse praecepit per cellulas singulorum quisnam hoc casu fuisset affectus. » In Regula etiam Tarnatensis monasterii lego (Cap. 7): « Cellulam alterius praeter abbatem et praepositum, nisi dato signo, est illicitum introire; quia ipsis tantum conceditur fratrum secreta cognoscere, et qualiter se unusquisque agat occulta inspectione perquirere. » S. Gallus oratorium construxisse dicitur (Walfrid. in Vit. S. Galli, c. 26) « mansiunculis per gyrum dispositis ad commanendum fratribus. » S. Willibrordus « venit ad suum gratia visitandi monasterium, et post orationes et salutationes fraternas, et admonitiones pacificas, circuiens singula fratrum habitacula, si quid in illis emendandum fuisset, pius pastor explorare voluit, » inquit Alcuinus in ejus Vita (Num. 18). Denique Trithemius de prima Hirsaugiensis monasterii fundatione anno 830 facta, de cellis agens (Chron. Hirsaugiense): « Monachorum tabernacula, inquit, per gy…um claustri disposita, quantum ad consuetudinem istius temporis attinebat, satis pulchra et ordinata fuerunt; quanquam si nostri monachi similibus includerentur cellulis se mancipatos vinculis et tenebris clamitarent. Factum hoc autem priscorum imitatione. » Hujusmodi cellas habent nostra aetate Carthusienses monachi, quibus illi forte non tam ad dormiendum quam ad legendum utebantur. Vide Menardi notas ad Concord. Regul. cap. 55, § 1. Nihil dico de Sinaitis monachis, de quibus S. Nilus (Hist. caedis SS. Pat. in Sina, c. 5): « Faciunt autem habitationes suas non sibi invicem propinquas, sed satis procul distantes, ut qui viginti et eo amplius stadia absint alius ab alio: » nam hi proprie erant eremitae.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
