# Regula 22.345.317-355

Benedict, Regula, 22.345.317 to 22.345.355. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/22.345.317
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/22.345.317

De Pachomianis vero illud solum decernitur in Regula ab angelo tradita (Apud Boll. 14 Maii): « Facies autem diversas cellulas, et ternos per unam cellulam habitare constituas. » Caeterum variis incommodis quae ex cellarum separatione nasci possunt, ac periculis satis occurrunt quae eas novissimis temporibus invexerunt monasticae congregationes, de quibus vide Haeften. lib. xii, tract. 3, disq. 3, 4 et 5. Sin autem multitudo non sinit, deni aut viceni.] Idem habet Regula S. Isidori, c. 14, et Justiniani novella 5. Sed multo plures in Gemmeticensi monasterio sub S. Filiberto abbate capiebant dormitoria (Vita S. Filib. n.. 7, saec. ii Bened.): ibi enim « duplex vergens ad austrum ducentorum nonaginta pedum longitudine, quinquaginta in latitudine, eminebat domus quiescendi obtentu. » Cum senioribus.] Id est decanis, inquit Richardus de S. Angelo: id quod confirmat Nicolaus Bravus ex Regula S. Isidori c. 14. Qui super eos solliciti sint.] Vigilias noctis custodientes, uti exponunt Hildemarus Bernardus Cass. et Boherius; quia « cum dicit solliciti sint, inquit Hildemarus, praecipit illos vigilare in dormitorio; quia nemo potest esse sollicitus in nocte, nisi vigilaverit; quia nos cum solliciti esse volumus pro aliqua re, vigilamus. » Cui concinit Justinianus imperator (Novel. 133): « Neque enim semper omnes dormiunt, sed manifestarium est, quod dum hi dormiendo occupati sunt, illi vigilant, et prorsus quidam dormientes inspiciunt. » Sed Nicolaus de Fractura (Vide l. i de Antiq. mon. Rit., cap. 1) hanc sollicitudinem in eo constituit, « ut surgant de nocte videre si vestiti, cincti cingulis et funibus, vel alias regulariter dormiant fratres. » Candela jugiter in eadem cella ardeat usque mane.] Simili prorsus modo S. Eugendus statuerat olim (In ejus Vit. n.. 21), « ut lumen Dei, sicut in oratorio, indeficiens » arderet in dormitorio. Et S. Isidorus (Cap. 14): « Lux nocte dormientium locum illustret, ut depulsis tenebris testimonium pateat singularis quietis.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
