Latin
22.345.356 to 22.345.377
Benedict, Regula 22.345.356-377
Unproofread scanNot analysed yet
»Et Regula Cujusdam ad Virgines (Cap. 14): «In schola qua dormitur per totam noctem lucerna ardeat. »Idem etiam praescribit Regula Magistri c. 29. Candelae autem nomine hic intelligitur «vel lampas cum oleo accensa, vel cereus cum cera et lychno, vel etiam sepum in quodam vase aptatum, »inquit Bernardus Cassinensis; cui concinit Nicolaus de Fractura. Porro licet unius duntaxat candelae mentionem facere videatur S. Benedictus, duae tamen vel plures, ubi non sufficit una toti illustrando dormitorio, debent accendi, ut clare fratres in lectis singulis videantur, inquit Bernardus Cassin. Imo tradit Boherius in Cassinensi monasterio, ubi centum monachi residere consueverant, septem lampades tota nocte in dormitorio ardere consuevisse; quod etiam asserit Nicolaus de Fractura: neque id in dormitorio tantum, sed et in cella, ut vocant, necessariarum, ad quam fratres ventris purgandi gratia pergunt; et in omnibus omnino locis in quibus fratres de nocte transire necesse est, ut tam corporis quam animae offendicula vitentur: id quod in multis Galliae monasteriis observatum vidisse se testatur Boherius: «Nam in claustro, inquit, in ingressu dormitorii, et oratorii post completorium, et in prima pulsatione nocturnarum vigiliarum certae accenduntur candelae. »Sane in Parisiensi S. Germani monasterio (Jacob. Brol. in add. ad ms. hist. S. Germ. a Pratis) «antiquitus erant quinque lampades in dormitorio, ut omnibus fratribus cellis carentibus servirent, praeter alias quatuor lampades in diversis locis dispositas: harum una erat in cella magni prioris, altera in cella subprioris, tertia in valetudinario, et quarta in collocutorio, »id quod anno 1377 confirmavit curia Parlamenti Parisiensis. In Croylandensi etiam monasterio unum in capitulo, tria in claustro, quatuor in dormitorio erant luminaria ex Ingulfi statuto mox citando. Ea etiam fuit ordinis Benedictini consuetudo, ut pueri, novitii, aliique juniores monachi noctu sine accensis lucernis, et comitibus magistris incedere non permitterentur, quemadmodum hic scribunt Hildemarus, Bernardus Cassinensis et Boherius, patetque ex diversis monasteriorum consuetudinariis.