# Regula 22.353.122-138

Benedict, Regula, 22.353.122 to 22.353.138. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/22.353.122
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/22.353.122

Haec periodus ad superiora verba refertur Vestiti dormiant, et cincti; esi enim hic verborum transpositio, quibus rationem reddit quare vestitos dormire velit monachos, scilicet ut parati sint semper ad opus Dei festinare. Porro licet unicam hanc rationem afferat, alio tamen respexisse censent interpretes. Magister tres adducit (Cap. 11): 1° « Ideo, inquit, vestitos et cinctos dormire diximus fratres, ut cum hora operis Dei advenerit, et oratorii index sonaverit, noctu mox consurgant… 2° Inde ergo vestiti et cincti debent fratres dormire, quia non licet fratrem nuda membra sua contegere, nam exinde immunditiae libidinum in animam ingeruntur, cum membrorum nuditas tactu contingitur, feminarum illico cordi desideria titillantur, unde per somnum coinquinantur membra sorditate. 3° Et maxime ideo vestiti et cincti debent fratres dormire, ne quaerentes in obscuro res suas, vel cingula, ab ingredientibus oratorium sollicitis, vel paratis fratribus, cum adhuc il…i lectos suos per negligentiam in obscuro subvertendo et dissipando revolvunt, aliquot orationes perdant, aut psalmos. » Et facto signo absque mora surgentes.] Sicuti praescribit Regula S. Pachomii (Art. 73): « Audito signo excitantis, aut voce psallentis, omnes surgant, currentes ad orationem. » Festinent invicem se praevenire ad opus Dei, cum gravitate tamen et modestia.] Quae « notabilem gressum et incessus levitatem refrenet, » inquit Bernardus Cassinensis. Adolescentiores fratres juxta se non habeant lectos, sed permixti cum senioribus.] A quibus gravitatem et honestatem addiscant. Simile aliquid decernit S. Basilius (Serm. de Abdic. rerum): « Quandocunque capiendi somni causa cubandum, cave ne vestimenta inter se mutuo sib… vestra propinquent, potiusque medius inter vos aliquis senex semper adhibeatur. » Et recte quidem: nam, ut ait Gerardus Belga monachus piissimus: « Sicut carbonis ad carbones, sic incendii motus inter juvenes; proin misceri oportet (sed frigidos) senes, non qui sunt ipsi sicut oleum ad ignes.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
