Latin
22.353.139 to 22.353.150
Benedict, Regula 22.353.139-150
Unproofread scanNot analysed yet
Illos autem censeo temperate frigidos quos constat vere exsangues esse, vere mortificatos. »Surgentes vero ad opus Dei, invicem se moderate cohortentur propter somnolentorum excusationes.] Nullum tamen verbum ore proferentes, quia hoc prohibetur cap. 42: «Sed aut sonitu oris, aut pedis in terra, aut tactu lecti absque eo quod dormiens tangatur, »inquit Turrecremata. Apposite autem ad hunc locum Regula Abbatis Isaiae (Cap. 57): «Si pigritetur corpus tuum dum ad orationem surgendum est, dicito illi: Visne requiem capere modico hoc tempore, deinde abire ad longum supplicium? nonne praestat ut parum hic labores, tum requiescas illic cum sanctis in aeternum? tunc enim recedit a te pigritia, et adveniet tibi divinum auxilium. »Porro quam benigne excitantes nos ad vigilias excipere debeamus, docet S. Basilius in Regul. Brev. interrog. 43 et 44.