# Regula 22.353.139-150

Benedict, Regula, 22.353.139 to 22.353.150. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/22.353.139
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/22.353.139

Illos autem censeo temperate frigidos quos constat vere exsangues esse, vere mortificatos. » Surgentes vero ad opus Dei, invicem se moderate cohortentur propter somnolentorum excusationes.] Nullum tamen verbum ore proferentes, quia hoc prohibetur cap. 42: « Sed aut sonitu oris, aut pedis in terra, aut tactu lecti absque eo quod dormiens tangatur, » inquit Turrecremata. Apposite autem ad hunc locum Regula Abbatis Isaiae (Cap. 57): « Si pigritetur corpus tuum dum ad orationem surgendum est, dicito illi: Visne requiem capere modico hoc tempore, deinde abire ad longum supplicium? nonne praestat ut parum hic labores, tum requiescas illic cum sanctis in aeternum? tunc enim recedit a te pigritia, et adveniet tibi divinum auxilium. » Porro quam benigne excitantes nos ad vigilias excipere debeamus, docet S. Basilius in Regul. Brev. interrog. 43 et 44.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
