Latin
23.359.157 to 23.359.177
Benedict, Regula 23.359.157-177
Unproofread scanNot analysed yet
Post hanc increpantis vocem ante congregationem abbatis, statim exigi jubeatur ab oratorio et communi mensa; et extraneus deputetur: et cum inimicus Dei designatur, non debet ex illa hora jam fratribus esse amicus. »Sin autem improbus est.] Improbus Bernardo Cassinensi est «protervus, aut in malitia perseverans; »Boherio, «improbus dicitur faciens contra legem, vel importunus, vel in malo perseverans; »Joanni Craesbeeck, quem nec opprobria, nec animae pericula movent. Joannes de Précis abbas S. Germani Parisiensis hunc locum Gallice ita reddit: S'il ne l'entend, et est rebelle. Versio ms. S. Petri Conchensis: S'il est obstiné. Versio Guidonis Juvenalis: S'il est deshonté ne tenant conte de cela. Recentiores: S'il est endurci. Vindictae corporali subdatur.] «Quod duobus modis intelligitur: id est jejuniis nimiis, aut certe flagellis, »inquiunt Hildemarus, Bernardus Cassinensis et Boherius. Jejunii autem nomine omnis corporalis castigatio capienda est ex S. Hildegarde, quae hunc locum ita exponit: «Vindictae corporali subdatur, id est verberibus, aut aliis corporalibus castigationibus castigetur. »Et merito quidem; nam, ut ait Joannes Craesbeeck: «Improbi quos nec opprobria, nec animae pericula movent, non excommunicatione, sed verberum acerbitate ad instar irrationabilium pecorum, quae nullo rationis judicio ducuntur, sed flagello impelluntur, cogendi sunt; ut qui malitia sua excaecati et obdurati nullis rationibus cedunt, illos corporum afflictio et cruciatus commoveat et ad mentem revocet. »Consonat Regula Magistri: «Excommunicati vero fratres, si ita superbi exstiterint, ut in superbia cordis perseverantes, in tert…a die hora nona satisfacere abbati noluerint, custoditi usque ad necem caedantur virgis; et si plac…erit abbati, de monasterio expellantur, etc. »