# Regula 23.359.157-177

Benedict, Regula, 23.359.157 to 23.359.177. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/23.359.157
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/23.359.157

Post hanc increpantis vocem ante congregationem abbatis, statim exigi jubeatur ab oratorio et communi mensa; et extraneus deputetur: et cum inimicus Dei designatur, non debet ex illa hora jam fratribus esse amicus. » Sin autem improbus est.] Improbus Bernardo Cassinensi est « protervus, aut in malitia perseverans; » Boherio, « improbus dicitur faciens contra legem, vel importunus, vel in malo perseverans; » Joanni Craesbeeck, quem nec opprobria, nec animae pericula movent. Joannes de Précis abbas S. Germani Parisiensis hunc locum Gallice ita reddit: S'il ne l'entend, et est rebelle. Versio ms. S. Petri Conchensis: S'il est obstiné. Versio Guidonis Juvenalis: S'il est deshonté ne tenant conte de cela. Recentiores: S'il est endurci. Vindictae corporali subdatur.] « Quod duobus modis intelligitur: id est jejuniis nimiis, aut certe flagellis, » inquiunt Hildemarus, Bernardus Cassinensis et Boherius. Jejunii autem nomine omnis corporalis castigatio capienda est ex S. Hildegarde, quae hunc locum ita exponit: « Vindictae corporali subdatur, id est verberibus, aut aliis corporalibus castigationibus castigetur. » Et merito quidem; nam, ut ait Joannes Craesbeeck: « Improbi quos nec opprobria, nec animae pericula movent, non excommunicatione, sed verberum acerbitate ad instar irrationabilium pecorum, quae nullo rationis judicio ducuntur, sed flagello impelluntur, cogendi sunt; ut qui malitia sua excaecati et obdurati nullis rationibus cedunt, illos corporum afflictio et cruciatus commoveat et ad mentem revocet. » Consonat Regula Magistri: « Excommunicati vero fratres, si ita superbi exstiterint, ut in superbia cordis perseverantes, in tert…a die hora nona satisfacere abbati noluerint, custoditi usque ad necem caedantur virgis; et si plac…erit abbati, de monasterio expellantur, etc. »

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
