Latin
23.359.81 to 23.359.116
Benedict, Regula 23.359.81-116
Unproofread scanNot analysed yet
»Et iterum: «Si quis contradicit mandatum, aut Regulam frangit, duos dies unum paximatium. »Regula vero S. Pachom…i ita habet (Art. 91): «Qui contemnunt praecepta majorum, et regulas monasterii, quae Dei praecepto constitutae sunt, et parvipendunt seniorum consilia, corripientur juxta ordinem constitutum donec corrigantur. »Idem legitur in Regula Orientali cap. 19. Hic secundum Domini nostri praeceptum admoneatur semel et secundo secrete a senioribus suis.] Si tamen honesto et intelligibili animo sit; nam duros corde in ipso initio peccati durius coercere oportet, ut ex Regulae cap. 2 hic observat Hildemarus. Si non emendaverit, objurgetur publice coram omnibus.] A praelato scilicet, qui solus habet potestatem publice delinquentes corripiendi; aut etiam a senioribus cum ejus potestate. Regula Cujusdam ad virgines praescribit (Cap. 18), ut «secreto a senioribus semel vel bis corripiatur. Si non emendaverit, tunc simul ab omni congregatione objurgetur. »Si intelligit qualis poena sit.] Sive, ut loquitur Regula Cujusdam ad virgines: Si ejus antea intellectus viguit, excommunicationi subjaceat. Igitur S. Benedictus post trinam admonitionem incorrigibilem excommunicationi subjicit. Eamdem disciplinam instituit S. Basilius in Regulis brev. interrog. 3, in Constitut. Monast. c. 30; Regula Orientalis cap. 32, Regula Magistri c. 12, et Regula Cujusdam ad virgines cap. 18. Quid vero excommunicationis nomine hic intelligat S. Benedictus, ita exponunt commentatores. Hildemarus: «Cum dicit excommunicationi, subaudiendum est simplici tantum; id est illi excommunicationi subjaceat quae a mensa separat monachum. »Similiter Bernardus Cassinensis: «Haec excommunicatio non dicitur major, neque separatio a sacramentis, sed separatio a mensae participatione, de qua dicetur in sequenti capitulo; quia istae culpae non computantur inter graviores. »Et Boherius: «Nota quod ista excommunicatio non est anathema, quae a solo fertur episcopo cum certa solemnitate; nec major excommunicatio, quae separat a corpore Christi et Ecclesia, id est communione fidelium;