# Regula 24.365.130-147

Benedict, Regula, 24.365.130 to 24.365.147. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/24.365.130
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/24.365.130

Editi fere omnes addunt: Mensura, vel hora qua praeviderit abbas ei competere. Quia si improbus sit, non solum virgis castigandus, sed nimiis etiam jejuniis affligendus: alioquin si vere sit delicti poenitens, eodem cibo et potu, quo alii reficere debet: neque enim S. Benedictus « tollit illi locum in ordine, inquit Hildemarus, vel cibum, aut potum, praeter si ille jam ex hac excommunicatione non se emendaverit. » Unde et Statuta Lanfranci (Cap. 17): « Ad levis culpae satisfactionem adjudicatus frater a communi mensa separatur, usurus cibo et potu quibus alii fratres, nisi ei nominatim fuerit interdictum. » Et Boherius in primo commentario asserit talem vino non esse privandum; in secundo vero ita scribit ad cap. 25: « In leviori autem culpa ciborum non mutatur mensura, sed hora retardatur. ». Ut si, verbi gratia, fratres reficiunt sexta hora, ille frater nona; si fratres nona, ille vespera.] Similiter Regula Magistri (Cap. 13): « Quod si forte propter levitatem culpae non ei voluerit abbas duplicare jejunia; si fratres sexta reficiunt, ille ad nonam horam de uno pulmento, et panis cibarii sibi fragmentum et aquae a praeposito suo pro misericordia porrigatur. Si inculpabiles fratres hora nona reficiunt, illius supradicta refectio protrahatur in vesperum, ut sentiat quid ei malorum culpa contulit, quid per negligentiam bonorum amisit. » Usque dum satisfactione congrua veniam consequatur.] Congrua autem satisfactio ex Hildemaro et Smaragdo tunc erit, quando secundum modum culpae peracta fuerit poenitentia; qua in re semper attendendum est qua intentione, aut quomodo deliquerit, aut quo animo poeniteat; citius absolvendus, si humiliter ac verecunde satisfacit; tardius, si negligenter ac lepide.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
