Latin
24.365.30 to 24.365.57
Benedict, Regula 24.365.30-57
Unproofread scanNot analysed yet
tales sunt enim eo ipso quo commissae sunt independenter ab ejus judicio: sed quod ejus sit prudentiae et judicii discernere et aestimare an talis culpa, tali aut tali circumstantia affecta, gravis sit aut levis. Item non sic capienda quasi ex abbatis penderet voluntate pro suo libito culpis poenas injungere; sed quod ejus sit agnoscere et dijudicare qualis sit culpa, gravis an levis; qua semel cognita, indictam a S. Benedicto inferat poenam, non aliam. Atque ita S. P. Benedictum explicare videtur Hildemarus. Porro huc referri posset quod statuit etiam S. Basilius (Serm. 1 de Instit. mon.) : «Illius qui in aliquo delicto deprehensus fuerit poena sit secundum modum peccati: scilicet ut vel non permittatur cum aliis interesse ad psalmodiam, vel non suscipiatur ad communionem orationis, vel repellatur a participatione mensae; qua in re qui erit communis disciplinae moderator poenam etiam commetietur. »Si quis tamen frater in levioribus culpis invenitur, a mensae participatione privetur.] S. Benedictus ne levissimas culpas inultas reliquit, ne forte neglectae tandem graves evaderent; noverat enim quod ait S. Chrysostomus (Serm. 8 in I Cor.) : «Parum deficiens, multum in progressu deficiet; etenim si corpus gladio vulnus accipit, corrumpitur; aedificium si parum dehiscit, dissolvitur; si radix parum scinditur, inutilis est; quare hoc parum non est parum, sed prope totum est. Cum igitur parum deliquerimus vel torpuerimus, ne spernamus illud parum, quoniam id quod neglectum est magnum fit: vestimentum frangi incipiens et neglectum, tandem scinditur; et tectum cum paucae regulae ceciderunt, neglectum integram domum pessumdat: haec igitur considerantes nunquam parva spernamus, ne in magna dilabamur. »Ut autem S. Benedicti mentem plenius attingamus, inquirendum est quaenam leves culpae censeri debeam; nam graviores sequenti capitulo investigabimus. Itaque «levioris culpae reus est, inquit S.