# Regula 25.10

Benedict, Regula, Chapter 25. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/25.10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/25.10

Tertio, de excommunicatione tanquam de maxima omnium poena loqui videtur S. Benedictus cum ait (Cap. 23): Si intelligit quanta sit poena, excommunicationi subjaceat. Quarto, hujusmodi traditum Satanae in interitum carnis asserit. Quid vero sit tradi Satanae explicat S. Augustinus his verbis: « Omnis Christianus qui a sacerdotibus excommunicatur. Satanae traditur. Quomodo? Quia extra Ecclesiam diabolus est, sicut in Ecclesia Christus; ac per hoc quasi Satanae traditur qui ab ecclesiastica communione re…ovetur; unde illos quos tunc Apostolus Satanae traditos praedicat, excommunicatos a se esse demonstrat. »

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
