Latin
Chapter 25
Benedict, Regula 25.15
Unproofread scanNot analysed yet
Tertio. Gravior esset monachorum conditio, si pro quavis graviori culpa, hoc est pro quovis mortali peccato excommunicentur. Sed non eo ipso quo quis in graviorem culpam incidisset, nisi forte ob materiae gravitatem, excommunicatione feriebatur; nam triplex ex parte excommunicantis praecedere debet monitio; et ex parte excommunicandi contumacia et contemptus. Deinde hoc statuto non praeceptum abbati dedit S. Pater, sed potestatem, qua ille cum summa discretione ac prudentia debet uti, nec pro quolibet peccato mortali statim excommunicare, maxime cum olim eo ipso quo fuisset quis excommunicatus, ad sacerdotium inhabilis evaderet. Quapropter abbatem monet Hildemarus prudenter attendere, num ille qui deliquit sit presbyter, aut possit tandem aliquando ad sacerdotium evectus, aliquam Ecclesiae conferre utilitatem; eo enim casu, nisi forte talis esset ejus culpa, quae redderet inhabilem ad sacrum ordinem, abstinere deberet ab excommunicatione, «quia, inquit, si in majori culpa excommunicatus fuerit, si presbyter est, non debet missam cantare; si autem non est presbyter, nec debet esse. »Idem docet in cap. 23.