# Regula 25.16

Benedict, Regula, Chapter 25. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/25.16
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/25.16

Quarto. S. Benedictus tam sanctimonialibus quam monachis Regulam scripsit, quaram tamen abbatissae non possunt excommunicare. Sed non omnia quae Regula sancta praescribit sanctimonialibus conveniunt, ut sunt ea quae de sacerdotibus et de excommunicatione leguntur, quod tamen non impedit quominus e… quae suo statui conveniunt, in delinquentes decernere queant earum abbatissae, ut sunt privare a mensa, a sororum consortio excludere, et caetera hujusmodi, quae in Bethleemitico monasterio Paulam egisse memorat S. Hieronymus his verbis (Epitaph. Paulae): « Quam linguosam, garrulam, procacem, rixisque perspexerat delectari, et saepius commonitam nolle converti, inter ultimas, et extra conventum sororum ad fores triclinii orare faciebat, et separatim cibum sumere, ut quam objurgatio non correxerat, emendaret pudor. » In Regula Cujusdam ad virgines decernitur (Cap. 6), ut « hae sorores quae pro gravibus culpis in poenitentia detinentur, in ecclesia cum caeteris quae communicant non stent, sed in alia ecclesia secrete cursum cantent. » Sed de his satis. Utriusque sententiae argumenta proponimus, ut liberum sit unicuique quam voluerit amplecti sententiam. Ad Regulae textum revertor.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
