# Regula 25.18.22-34

Benedict, Regula, 25.18.22 to 25.18.34. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/25.18.22
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/25.18.22

» ex Statutis Lanfranci (Cap. 17), quae praescribunt ut gravioris culpae reus accepta disciplina, deposito cultello, capite caputio cooperto, ad locum huic negotio deputatum pergat, praecedente fratre qui clavem ipsius loci servat; ex Petro Venerabili, de Matthaeo priore S. Martini de Campis et postea episcopo Albanensi ita scribente (Lib. ii Mirae, c. 9): « Delinquentes Cluniacensi more, prout justum videbatur, sanguinolentis verberibus, ferro, compedibus, et diversi generis vinculis coercebat; tenebroso plerosque earceri mancipabat, fame valida et siti, carnis ac spiritus superbiam conterebat; aliquando quoque, quod semel tantum, quia sic oportuit, fecisse dicitur, sepultura perpetua cohibebat. Hoc tunc fecit quando cuidam spiritaliter mortuo caveam subterraneam velut sepulcrum paravit, in quo concludens cum, etc.; » ex Bernardo Cassinensi sub finem hujus capitis: « In nonnullis monasteriis frater qui sic excommunicatur pro gravioribus culpis, in aliquo loco includitur, et nulli eundi ad eum patet accessus, et talem locum carcerem appellant, excommunicatis taliter deputatum. » Idem ex eo scribit Boherius in primo comment., additque: « Apud nos vero non omnes sic excommunicatos incarceramus, nec omnes non excommunicatos a carceribus eximimus; sed cum videntur hujusmodi culpabiles esse incorrigibiles, vel fugitivi, eos incarceramus aliquando, vel in perpetuum, vel in longum, vel in breve tempus. »

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
