# Regula 25.2

Benedict, Regula, Chapter 25. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/25.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/25.2

COMMENTARIUS De poenis quibus excommunicati pro gravioribus culpis plecterentur dicturis ante videtur inquirendum quaenam graviores poenae censeri debeant. Et quidem eo in numero primum reponi posse eas existimo quas veteres monachi plagis emendabant, aut expulsione purgabant, quasque refert Cassianus his verbis (Lib. iv, cap. 16): « Residua vero quae apud nos indifferenter admissa, a nobis quoque reprehensibilius sustinentur; id est aperta convicia, manifesti contemptus, contradictiones tumidae, libera et effrenata processio, familiaritas apud feminas, irae, rixae, simultates, et jurgia, operis peculiaris praesumptio; philargyriae contagio, affectus atque possessio rerum superfluarum, quae a caeteris fratribus non habentur, extraordinaria ac furtiva cibi refectio, et his similia, non illa increpatione quam diximus, spiritali; sed vel plagis emendantur, vel expulsione purgantur.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
