# Regula 25.21

Benedict, Regula, Chapter 25. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/25.21
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/25.21

Sciens illam terribilem Apostoli sententiam dicentis traditum hujusmodi hominem Satanae in interitum carnis, ut spiritus salvus sit in die Domini.] Cujus sententiae tres affert expositiones Hildemarus. Prima est eorum qui tradi Satanae intelligunt detrudi in carcerem; eo quod Satanae contrarius interpretetur, et carcer omnino carni contrarius cognoscatur. Secunda eorum qui dicunt Apostolus hujusmodi hominem tradidisse in potestatem diaboli, ut illius vexandi haberet potentiam. Tertia eorum qui tenent Paulum hominem illum jussisse occidi. Ex quibus sola secunda ad mentem Apostoli esse videtur; nam interitus carnis, hic non mortem, sed afflictionem ac poenalitatem significat, ut docet Bernardus Cassinensis.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
