Latin
Chapter 25
Benedict, Regula 25.4
Unproofread scanNot analysed yet
Tertio. ,si Regulae commentatores consulamus, Hildemarus in cap. 22 et 24 graviores culpas docet esse peccata carnalia, ut sunt fornicatio, homicidium, furtum et similia; et in cap. 25; mortalia delicta, criminalia peccata. Similiter Smaragdus, Bernardus Cassinensis, Nicolaus de Fractura, Turrecremata et Guido Juvenalis per graviores culpas intelligunt peccata mortalia, quia nullus secundum canones, nisi peccato mortali obnoxius, majore excommunicatione feriendus est; nihilque addunt specialius, nisi quod Bernardus Cassinensis ait: «Ego tamen sic teneo quod indistincte hic loquitur Pater de illis mortalibus peccatis quae per actum et perpetrationem cognoscunt, et quae judicat abbas non leviores, sed graviores esse culpas. »