# Regula 27.1

Benedict, Regula, Chapter 27. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/27.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/27.1

Qualiter debeat abbas sollicitus esse circa excommunicatos. Omni sollicitudine curam gerat abbas circa delinq…ntes fratres: quia non est opus sanis medicus, sed male habentibus (Matth. ix). Et ideo uti debet omni modo, ut sapiens medicus, immittere quasi occultos consolatores sympectas, id est seniores sapientes fratres, qui quasi secrete consolentur fratrem flu- Al., Sepectas. Al., Sinpectas. Al., Sempaectas. Editiones recentiores, Senipetas. Quidam antiqui diti, Senipectas. ctuantem, et provocent eum ad humilitatis satisfactionem. Et consolentur eum, ne abundantiori tristitia absorbeatur: sed, sicut ait idem apostolus, confirmetur in eo charitas, et oretur pro eo ab omnibus (II Cor. ii).

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
