Latin
Chapter 27
Benedict, Regula 27.10
Unproofread scanNot analysed yet
Et consolentur eum, ne forte abundantiori tristitia absorbeatur.] Ne sic desperans in aeternum pereat. Sed, sicut ait Apostolus, confirmetur in eo charitas.] Quod Bernardus Cassinensis exponit eum charitate firmare. Similiter Haeftenus (Lib. viii, tract. 4, disq. 5): «Ita inquit, in charitate confirmetur, ut non vacillet ci ca statum suum immutandum, aut a bono proposito deficiat, et praefracte rebellis efficiatur: quae ex consolationis defectu suboriri possunt. «Sed haec expositio supponit excommunicatum esse in charitate, quod esset probandum. Rectius Hildemarus: «Confirmetur in eo charitas, »inquit, id est habeatur et teneatur erga illum charitas, ne frangatur; sive, ut ait Richardus de S. Angelo, confirmetur in eo charitas «diligendo fratrem, et non ipsius vitia; »et Boherius in secundo comm. : «Confirmetur in eo charitas, scilicet fraternitatis, ut dignus sit aliorum consortio. »Hanc charitatem erga illum nos habere demonstrabimus, si quod sequitur exsequamur.