# Regula 27.10

Benedict, Regula, Chapter 27. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/27.10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/27.10

Et consolentur eum, ne forte abundantiori tristitia absorbeatur.] Ne sic desperans in aeternum pereat. Sed, sicut ait Apostolus, confirmetur in eo charitas.] Quod Bernardus Cassinensis exponit eum charitate firmare. Similiter Haeftenus (Lib. viii, tract. 4, disq. 5): « Ita inquit, in charitate confirmetur, ut non vacillet ci ca statum suum immutandum, aut a bono proposito deficiat, et praefracte rebellis efficiatur: quae ex consolationis defectu suboriri possunt. « Sed haec expositio supponit excommunicatum esse in charitate, quod esset probandum. Rectius Hildemarus: « Confirmetur in eo charitas, » inquit, id est habeatur et teneatur erga illum charitas, ne frangatur; sive, ut ait Richardus de S. Angelo, confirmetur in eo charitas « diligendo fratrem, et non ipsius vitia; » et Boherius in secundo comm.: « Confirmetur in eo charitas, scilicet fraternitatis, ut dignus sit aliorum consortio. » Hanc charitatem erga illum nos habere demonstrabimus, si quod sequitur exsequamur.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
