# Regula 27.11-13

Benedict, Regula, 27.11 to 27.13. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/27.11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/27.11

Et oretur pro eo ab omnibus.] Ut convertatur ad Dominum, quam orationem distinctam ab illa de qua sequenti capite S. P. Benedictus, asserunt Hildemarus, Bernardus Cass., Boherius. Ita etiam Haeftenus (Lib. viii, tract. 4, disq. 5): « Id non de publica oratione, sed de privata intelligendum, aut vult ut omnes pro excommunicato apud praelatum intercedant, ut ab excommunicatione absolvatur. » Porro sicut immittebantur ad consolandum excommunicatum seniores fratres, ita etiam aliquam…o ad increpandum, et probandum si vera esset ejus poenitentia, ut patet ex Regula S. Fructuosi episcopi, cap. 14. Magnopere enim debet sollicitudinem gerere abbas circa delinquentes fratres.] Ut cognoscant abbates quanti redemptas pretioso Christi sanguine facere debeant animas, repetit quod hujus capitis initio dixerat: Omni sollicitudine curam gerat abbas circa delinquentes fratres.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
