Latin
Chapter 27
Benedict, Regula 27.2
Unproofread scanNot analysed yet
Magnopere enim debet sollicitudinem gerere abbas, et omni sagacitate et industria curare ne aliquam de ovibus sibi creditis perdat. Noverit enim se infirmarum curam suscepisse animarum, non super sanas tyrannidem: et metuat prophetae comminationem per quem dicit Deus e: Quod crassum videbatis assumebatis, et quod debile erat projiciebatis (Ezech. xxxiv). Et Pastoris boni pium imitetur exemplum, qui relictis nonaginta novem ovibus in mon…ibus, abiit unam ovem quae erraverat quaerere (Luc. xix): cujus infirmitati in tantum compassus est, ut eam in sacris humeris suis dignaretur imponere, et sic reportare ad gregem.