Latin
Chapter 27
Benedict, Regula 27.4
Unproofread scanNot analysed yet
Quia non est opus sanis medicus, sed male habentibus.] Hic ostendit S. P. Benedictus abbates aliosque praelatos non tam propter bonos quam propter perversos imperfectosque monachos, imo fere unice propter tales esse superiores; et in hoc praecipuum eorum onus esse, quod talibus praefecti sint, uti egregie docet S. Bernardus ad Rainaldum abbatem de praelationis munere nimis anxium scribens in haec verba (Epist. 73): «Hoc autem onus animarum est et infirmarum; nam quae sanae sunt portari non indigent, ac per hoc nec onus sunt. Quoscunque igitur de tuis inveneris tristes, pusillanimes, murmurosos, ipsorum te patrem, ipsorum te noveris esse abbatem. Consolando, exhortando, increpando agis opus tuum, portas onus tuum, et portando sanas quos sanando portas. Si quis vero itu sanus est, ut magis juvet te quam juvetur a te, hujus te non patrem, sed parem; comitem, non abbatem cognoscas. Quid igitur causaris te aliquorum qui tecum sunt magis gravari consortio quam frui solatio, cum solus omnium datus sis solatium tanquam omnibus sanior, omnibus fortior, qui omnibus sufficias per Dei gratiam solatiari, et a nemine omnium indigeas confortari. Denique in quantum gravaris, in tantum lucraris; in quantum juvaris, in tantum tua tibi praemia minuis, e c. »