Latin
28.381.1 to 28.381.19
Benedict, Regula 28.381.1-19
Unproofread scanNot analysed yet
De iis qui saepius correpti non emendaverint. Si quis frater frequenter correptus pro qualibet culpa, si etiam excommunicatus, non emendaverit, acrior e… accedat correptio, id est, ut verberum vindicta in eum procedat. Quod si nec ita correxerit, aut forte (quod absit) in superbiam elatus etiam defendere voluerit opera sua, tunc abbas faciat quod sapiens medicus. Si exhibuit fomenta, si unguenta adhortationum, si medicamina Scripturarum divinarum, si ad ultimum ustionem excommunicationis, vel plagas virgarum, etiam si viderit nihil suam praevalere industriam: adhibeat etiam (quod majus est) suam et omnium fratrum pro eo orationem: ut Dominus, qui omnia potest, operetur salutem circa infirmum fratrem. Quod si nec isto modo sanatus fuerit, tunc jam utatur abbas ferro abcissionis, ut ait Apostolus: Auferte malum ex vobis (I Cor. v). Et iterum: Infidelis si discedit, discedat: ne una ovis morbida omnem gregem contaminet (I Cor. vii). COMMENTARIUS Si quis frater frequenter correptus.] Hoc est bis secrete monitus, et tertio publice objurgatus, ut exponunt Hildemarus, Bernardus Cass. et Boherius. Licet ex Nicolao de Fractura, frequentia in duabus vicibus consistere videtur. Pro qualibet culpa.] Minori scilicet vel majori, ut loquuntur Bern. Cass. ,Richardus de S. Angelo, et Boherius. Levis enim culpa, ut ait Bernardus, per contemptum gravis efficitur Si etiam excommunicatus.] Minori aut majori sententia, inquit Boherius in 4 comment. ,et indicare videntur ista verba, pro qualibet culpa. Acrior ei accedat correptio.] Ubi quaerunt interpretes, quomodo excommunicato acrior accedere possit correptio, cum maxima omnium poena sit excommunicatio. Quam difficultatem duobus modis solvere possumus. 1° Dicendo verberum vindictam una cum excommunicatione acriorem esse poenam, quam solam excommunicationem: et hoc voluerit Bernardus Cassinensis, cum ait: «Quidquid additur acrius, judicatur; non quod sic periculosius, vel majus, sed quia magis timentur diversae poenae quam una.