Latin
29.386.49 to 29.386.75
Benedict, Regula 29.386.49-75
Unproofread scanNot analysed yet
et non prima, sed ultima cathedra recipiantur. »Regula Cujusdam ad virgines (Cap. 21): «In extremo loco inter poen…tentes recepta tandiu examinetur, usque dum probabilis ejus vita inveniatur. »Statuta Guigonis (Cap. 77): «Si quis habitatorum loci hujus vel aufugerit, vel pulsus fuerit, et ductus poenitentia redierit, promittens suarum emendationem perversitatum, et ejus proprie vitii propter quod pulsus fuerat vel aufugerat, tractabit prior causam ejus communi consilio, et sicut vel fratrum numerus, vel domus militas, vel etiam salus ipsius postulare videbitur, faciet ei: et si consilium recipiendi placuerit, ad probatiorem humilitatis in ultimo constituetur loco, »Antiqua statuta Carthusianorum (Part. ii, c. 32, n. 26): «Omnes autem criminosi clerici vel …postquam reconciliati fuerint, omnium quos invenerint semper ultimi erunt, sine s…e restitutionis in primum gradum. »Paulo indulgentiores in Nova Collectione statutorum (Part. ii, c. 25, n. 31): «Qui cum semel reconciliati fueri…, inquiunt, amittent qua…tum ad locum annos quos extra ordinem nostrum expenderunt; illique tantum anni quos in ordine fecerant, reddentur eis Si autem bis reconciliati fuerint, omnium quos invenerint ultimi semper …. »Instituta capit. general. ord. Cisterc. (Cap. 64): «Fugitivus, si infra undecim dies red erit, restitui potest in ordine quem prius habuerat; si vero ultra undecim dies redierit, recipi quidem potest, ita tamen quod in eo gra…u in quo ultimus recipitur, semper perma…ebit. »Hanc multam nonnihil augent Institutiones cap. gener, ejusdem ord. ,in quibus h…c lego (Dist. 10, cap. 5): «Omnes fugitivi qui modo extra ordinem sunt vel a modo exierint, nisi infra septem dies post egressum redierint, omnium quos invenerint ultimi semper erunt; et monachi qui bis exierint, nunquam promoveantur in abbates. Fugitivi vero qui infra septem d es redierint, ultimi erunt ad minus per annum. »Quia vero hic agitur de receptione fugitivorum sponte revertentium, haud erit fortassis ingratum lectoribus antiquum ordinem eos in monasteri »recipiendi hic referre, quem tam ex mss.