# Regula 29.389.106-122

Benedict, Regula, 29.389.106 to 29.389.122. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/29.389.106
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/29.389.106

* In Nova statutorum Collectione part. ii, cap. 25, ita habetur: « Qui vero ultra quinque dies redire distulerint, de caetero quandocunque redierint non recipiantur nisi ad carceres; a quibus tamen, si criminosi non fuerint, nec secundo jam fugerint, priores eorum de consilio conventus poterunt illos educere, quando videbitur expedire. Educti vero viginti in capitulo recipiant disciplinas, et per viginti dies comedant ad terram, et per annum generalem ordinis Ex Constitutionibus Fuliensium cap. 29. Quod si redire voluerint, sic accipiantur: carcere conclusi per quantum tempus superiori congregationis visum fuerit, triduum singulis hebdomadis in pane et aqua jejunent, et semel quaque hebdomada virgis caedantur, i gressi vero de carcere ad infimum locum abjiciantur; si clerici sunt, clericorum; si conversi, conversorum, omni praecisa spe restitutionis in pristinum locum, et simul jure suffragii quinquennium priventur. Quas poenas superior congregationis pro ratione circumstantiarum et personae possit augere vel mitigare, etc. Ex dictis hactenus de ordine suscipiendorum ejectorum aut fugitivorum, constat: 1° aliquod ante tempus in eleemosynaria aut hospitio exegisse, quam in monasterium admitterentur, 2° admissos in capitulo nudos virgarum plagas excepisse, 3° gravioris culpae poenas postea sustinuisse, ac proinde aut in carcere, aut in cella saltem a communi fratrum consortio semota permansisse; cujus rei praxim videre est in Vita S. Sabae, qui Jacob » cuidam, quem ut homicidam sui, eo quod sibi tentationis superandae gratia testiculos amputasse, laura ejecerat, postea tamen poenitenti « in mandatis ded…, ut in propria cellula quietem silentiumque teneret, nunquam prodiret, neque neminem reciperet, cum nemine congrederetur, nisi cum uno illo qui ei ministraturus esset; » in lib. Mi…a. S. Bercharii, abbatis Dervensis, in quo Hugo em monachum, monasterio fuga elapsum et reversum abbas cum fratribus « in remoto diversorio cum sibi necessariis manere constituerunt, ubi ad volum cuncta ei, etiam superflua, quod dictu grave est, ministrantes, formam crucis dominicae jubent, ut noverant eum posse, fo mose componere;

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
