Latin
29.389.123 to 29.389.152
Benedict, Regula 29.389.123-152
Unproofread scanNot analysed yet
»et ex lib. i Mir. S. Bertini, cap. 3, ubi de quodam monacho Benjamin dicto refertur (Saec. ii Bened.) ,quod post fugam, poenitentia ductus, ad portam ecclesiae humiliter accedebat quotidie; «at Pater monasterii, videns ejus humilitatem, a Domino cor ejus intellexit visitatum, et ad portam cum collocavit, praebendo victum quotidianum. »Postea vero, probata ejus poenitentia sinceraque virtute ex miraculo sancti Bertini, fratres «statim sine mora eum in priorem revocavere locum. Porro licet habitu monastico statim ut redierant revestitos fuisse appareat, aliquibus tamen saltem in locis cis denegabatur, ut patet ex praefato lib. Mir. S. Bercharii, ubi praedictus Hugo, Dervensis monachus, tandem morbo correptus, «auxilium fratrum statim revocare coepit, ut eum quam citissime habitu monastico renovarent. »Antiqua etiam Cartusiensium statuta decernunt (Part. ii, cap. 31, n. 41), ut «omnibus expulsis et fugitivis, si fieri potest commode, habitus auferatur, vel ad minus detruncetur, exceptis fugitivis, qui ad alium ordi em litteras accipiunt de non repetendo: clericus ergo cucullam, laicus caputium deponat et barbam. »Sed ex tertia statutorum compilatione (Cap. 10, n. 6) «apostatae ante omnia ad reassumendum habitum ordinis compellantur. »In synodic s etiam canonibus Nicephori PC. decimus quartus ita habetur (Tom. III Mon. Eccl. Graec.) : «Monachum, qui habitum dimisit, et po tea conver us est, op r…et iterum vestimento monachali. quod exu…t, induere absque precibus constituis. »Quaeret aliquis quid de rebus ab hujusmodi in saeculo acquisitis faciendum esset? Rem definit Justisustineant disciplinam, nisi ex aliqua causa rationabili prior has poenas moderandas judicaverit…. Fugitivi autem criminosi, qui vel crimine commisso fugerint, vel in fuga crimen commiserint, quandocunque redierint, nanquam nisi ad carceres recipiantur, a quibus non possunt nisi per capitulum generale aut R. Patrem educi. Educti vero criminosorum poenam, de qua dictum est, sustineant.