Latin
29.389.18 to 29.389.38
Benedict, Regula 29.389.18-38
Unproofread scanNot analysed yet
Quo facto, petunt iterum venias suas, et praecipitur cis ut eant sessum ultimi omnium; et sic semper sunt …in choro, et in capitulo, et in omnibus locis, extremi videlicet omnium, etiam novitiorum, quousque domnus abbas faciat eis misericordiam. Qui autem habitum abjecerunt, eodem quidem modo suscipiuntur, excepto quod habitum secum in capitulo non deferunt, sed ponitur ante …edes ejus qui tenet capitulum; et postquam, ut dictum est, nudi satisfecerint, dicitur eis a praesidente, ut si volunt habitum, quem voluntate propria reliquerunt, sponte sua accipiant. Quando autem domnus abbas venerit, si, ut dictum est, eo absente suscepti sunt, tam illi quam isti non debent venire in praesentia illius, donec ipse praecipiat; sed vel in infirmaria, vel in alio loco manere, donec ipse pro eis mittat; et tunc non nudantur, neque discalceantur, sed staminias(Sic)suas praeparant, ut si domno abbati placuerit, nudi suscipere judicia parati inveniantur. Cum autem capitulum ingrediuntur, non ad sedes suas, sed recto tramite ante domnum abbatem gradiuntur, et venias p…tere non morantur. Eadem fere leguntur in mss. C…ns…et. Cluniac. Ex ms. libro Usuum Beccensium. Quando frater qui proprio vitio egressus fuerat, vel de monasterio projectus, poenitens revertitur; si abbas et conventus eum suscipere voluerint, quandiu foris erit, in eleemosynae hospitio erit, de cellerario victum habebit. Si pannos non habet, camerarius inveniet. Cum vero recipi debuerit, in capitulum veniet nudus et di…calceatus, succinctus staminia, ferens cucullam plicatam super sinistrum brachium, et virgas in manibus. Et accipiens veniam prostratus. ponet ex una parte virgas, ex altera cucullam: jussus ab abbate surgat, statimque redibit ad suscipiendam disciplinam, et trahet cucullam super genua sua. Post judicium vestiet staminiam suam et cucullam; et reducetur ubi induatur caeteris vestimentis suis: po …ea revestitus revertetur in capitulum ad locum ubi fuit prius, et accipiet plures venias prostratus toto corpore per singulas dicens: Mea culpa, donec abbas dicat, Sufficit.