Latin
29.389.209 to 29.389.229
Benedict, Regula 29.389.209-229
Unproofread scanNot analysed yet
Eis autem in habitu sibi constituto vel tradito existentibus, horis vigiliarum venire teneantur ad exclesiam extra chorum, et jejunia conventus …rosequartur. Conversi vero in familiarium habitum redacti teneantur ad observantias conversorum. »Atque ita etiam recipiendos esse asserit Boherius: «Intellige, inquit, quod hic dicitur de non recipiendo fugitivum ultra tertiam vicem, scilicet tu communi consortio fratrum, sed bene in ergastulo, »Hactenus de fugitivis aut ejectis monachis sponte redeuntibus: quid vero de obstinatis, in peccate perseverantibus, et reditum ne quidem cogitantibus? De his nullum hic protulit verbum S. P. Benedictus: unde apparet hanc in illos servati legem voluisse, quam superi ri capite sancivit; Infidelis si discedit, discedat. Et certe si putralae carnes abscissionis ferro sunt resecandae, multo minus repetendae videntur. Constat nihilominus jam olim ab ipso fere S. Benedicti tempore, ne dicam autea, requisitos et ad proprium monaster um reductos fuisse: «Fugitivum monachum, inquit sanctus Ferreolus (Regul. c. 20), deserentem disciplinam et perdentem se velut contemptorem placuit revocar. «Et S. Fructu sus (Regul. c. 20): »Cum aliquis per vitium elapsus fuerit a monasterio, in aliud non recipia ur coenobium, neque in humanitatis charitatem, neque in pacis osculum; sed continuo vinc is post tergum manibus reducatur proprio. »Ita quoque Justinianus imperator (Nov l. 123): «Si quis monachus monasterium reliquerit, et ad saecularem vitam transierit, hic militia primum et honor, si quem habet, denudatus, per locorum episcopum, et provinciae praesidem in monasterium remittitor, et res quas postea habere monstratus fuerit, ad monasterium in quod immititur, perinento. Si denuo quoque monasterium relinquat, tunc praeses eum provinciae in qua inventus fuerit, detineto, et subjectae sibi cohorti connumerato. »Idem decernunt concilia, Aurelianense t… «Ipsi autem monachi, qui fuerint …ervagati, ubi inventi fuerint, cum anxilio episcop tamquam fugaces sub custodia revocuntur;