# Regula 29.389.230-246

Benedict, Regula, 29.389.230 to 29.389.246. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/29.389.230
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/29.389.230

et reum se ille abbati futurum esse cogno cat, qui hujusmodi personas non regulari adversione distrinxerit, vel etiam qui monachum susceperit alienum; » Toletanum vii: « Quicunque ex sacerdotibus vel ministris vagantes monachos repererit, aut si fas est, in propriis locis coe…obio suis rectoribus eos reformet, aut si difficile est, pro sola honestate vigore suae potestatis crudiendos inclinet. » Constantinopolitanum ii: « Si quis qui praeest monasterio, eos qui ei subjecti sunt monachos cum multa diligentia non requirat, vel inve…iens non recipiat, statuit synodos eum segregationi subjici. » Quem canonem de fugitivis intelligit Balsamon. Vide concilium Lambethense an. 1281, apud Spelmannum. His adde Gregorii papae IX constitutionem pro monachis Benedictinis: « Statunnus ut praesidentes capitulis celebrandis secundum statutum concilii generalis, seu Patres abbates, seu priores fugitivos et abjectos de ordine suo requirant solicite annuatim. Qui si in monasterio suo recipi possunt, secundum ordinem regularem abbates seu priores eorum, monitione praemissa, ecclesiatica censura compellantur ad receptionem eorum, salva ordinis disciplina. Quod si hoc regularis ordo non patitur, auctori ate nostra provideatur ut apud idem monasterium in locis competentibus, si absque gravi scandal » fieri poterit; alioquin ex aliis religiosis domibus ejusdem ordinis ad agendam ibi poenitentiam talibus vitae necessaria ministrentur. S. vero hujusmodi fugitivos mobendientes juvenerint, eos excommunicent, et tandiu faciaut ecclesiarum praelatis excommunicatos publice denuntiari, donec ad mandatum ipsorum humiliter revertantur. » Denique Constitutiones Richardi episcopi Sarum anno 1217 editae (Apud Spelm. tom. II Conc. Angl.): « Cum quidam apostatae salutis suae immemores, abjecto timo e Dei, de ordine suo egredi sine licentia suorum praelatorum, et in saeculo saeculariter conversari, abjec o religionis habitu, non verentur; praecipimus arcbidiaconis, decanis etiam, monitione praemissa competenti, ut tales ad claustrum per ecclesiasticam censuram redire compellant: quod si nec sic ad …eassumendam religionem induci possint, jubemus eos comprehendi, et ad poenitentiam in carverem retineri.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
