# Regula 3.99.1-29

Benedict, Regula, 3.99.1 to 3.99.29. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/3.99.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/3.99.1

De adhibendis ad consilium fratribus. Quotiens aliqua praecipua agenda sunt in monasterio, convocet abbas omnem congregationem, et dicat Ipse unde agitur. Et audiens consilium fratrum, tractet apud se; et quod utilius judicaverit, faciat. Ideo a tem omnes ad consilium vocari diximus, quia saepe juniori Dominus revelat quod melius est. Sic autem dent fratres consilium cum omni humilitatis subjectione, ut non praesumant procaciter defendere quod eis visum fuerit; sed magis in abbatis pendeat arbitrio; ut quod salubrius judicaverit esse, ei cuncti obediant. Sed sicut discipulis convenit obedire magistro, ita et ipsum provide et juste condecet cuncta disponere. In omnibus igitur omnes magistram sequantur regulam: neque ab ea temere declinetur a quoquam. Nullus in monasterio proprii sequatur cordis voluntatem; neque praesumat quisquam cum abbate suo proterve vel foris monasterium contendere. Quod si praesumpserit, regulari disciplinae subjaceat. Ipse tamen abbas cum timore Dei et observatione regulae omnia faciat, sciens se procul dubio de omnibus judiciis suis aequissimo judici Deo rationem redditurum. Si qua vero minora agenda sunt in monasterii utilitatibus, seniorum tantum utatur consilio, sicut scriptum est: Omnia fac cum consilio, et post facium non poenitebis (Eccli. xxxii). COMMENTARIUS. Quotiens aliqua praecipua agenda sunt in monasterio, convocet abbas omnem congregationem, et dicat ipse unde agitur; et audiens consilium fratrum, tractet apud se, et quod utilius judicaverit esse, ei cuncti obediant.] His in verbis, ut notat Boherius, quinque praesertim complectitur S. legislator: 1. Ut in rebus dubiis majorisque momenti congreget abbas omnes monachos, convocet abbas omnem congregationem. 2. Ut tractandas res ipse exponat, et dicat ipse unde agitur. 3. Ut fratrum de re proposita sententiam deposcat, et audiens consilium fratrum. 4. Audito fratrum consilio, ipse secum deliberet, tractet apud se. 5. Quod melius judicaverit, opere exsequatur: quae quidem omnia sigillatim expendenda sunt.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
