Latin
3.99.202 to 3.99.232
Benedict, Regula 3.99.202-232
Unproofread scanNot analysed yet
qui enim dicit in omnibus nihil omnino excipit: ubi tacite redarguit eos qui nonnullas observantias tanquam minimas despiciunt: quasi vero parvum aliquid foret apud Deum; parvum quo Deus honoratur, parvum quo aeternum gloriae pondus acquiri potest. Praeclare S. Augustinus (Lib. iv de Doctr. Christ. ,cap. 18), «Quod minimum est, inquit, minimum est; sed in minimo fidelem esse magnum est. Nam sicut ratio rotunditatis est ut a puncto medio omnes lineae pares in extremo ducantur, eadem est et in magno disco, quae in nummulo exiguo: ita ubi parva recte geruntur, non minuitur justitiae magnitudo. »Audiant qui regulae observantias tanquam minimas contemnunt, audiant S. Bernardum ad Lotharium imperatorem scribentem (Epist. 139): «Verendum est ne minimorum neglectus impedimentum sit maximorum; »et Scripturam: Qui spernit modica paulatim decidet. Nullus ergo dicat: Haec regula nihil est, haec observantia parva, istud praeceptum festuca est. O festuca quidem initio, sed quae processu temporis in trabem evadit! Festuca nutrita fit trabes, inquit S. Augustinus (Serm. 19, de Script.) . Certe terret me Bernardus cum dicit (Serm. 19, in Conv. S. Pauli), «Cavete ne quis parva reputet, quamlibet parva scienter delinquere convincatur. Nemo dicat in corde suo: Levia sunt ista, non curo corrigere, non est magnum si in his maneam venialibus minimisque peccatis: haec est enim dilectissimi impoenitentia, haec blasphemia in Spiritum sanctum, blasphemia irremissibilis. »Sed demus parva sint peccata, nunquid ideo spernenda? «Noli despicere peccais tua, quia parva sunt, inquit S. Augustinus (Serm. 292, in append. Serm. S. Aug.) seu quivis alius, nam et pluviarum guttie sunt, et flumina implent, et moles trahunt, et arbores cum suis radicibus tollunt. Tu qui dicis quia parvum peccatum est, velim scire quoties tale peccatum admittis, si tot parvulas plagas in corpore tuo, tot maculas aut scissuras in vestibus tuis fieri velis?