Latin
3.99.30 to 3.99.58
Benedict, Regula 3.99.30-58
Unproofread scanNot analysed yet
Quotiens aliqua praecipua agenda sunt in monasterio. Praecipua vocant ea quae majoris sunt momenti, spectantque ad totam congregationem, ex quibus quinque potissimum recenset Hildemarus, suntque: 1. Susceptio novitiorum. 2. Ejectio e monasterio. 3. Poenitentia sive excommunicatio pro graviori culpa injungenda, qualis aut quandiu durare oporteat. 4. Donum rei cujuscunque, quae sit alicujus pretii. 5. Mutatio gravis alicujus rei. Quibus addi possunt collationes beneficiorum, venditiones rerum monasterii, conductiones sive locationes immobilium bonorum, et alia hujusmodi bene multa. Convocet abbas omnem congregationem.] Congregationis nomine intelligitur coetus monachorum sub abbate aut superiore viventium; quibus non annumerantur novitii, ut pote qui nondum sunt congregationis corpori sociali, et libere ad saeculum possunt reverti: sed neque fratres laici, sive conversi, sive commissi, sive quovis alio nomine vocentur, qui ad exteriora tantum monachorum servitia sunt recepti. Porro licet nullum ab hujusmodi negotiorum tractationibus excludit S. P. Benedictus, omnem enim congregationem convocari praecipit, ad has tamen non solent nec debent vocari interdicti, suspensi, excommunicati, incarcerati, et qui in poenam gravis alicujus errati, aut aliquo qualicunque modo voce activa et passiva privantur. De absentibus vero major est difficultas. De his ita discurrit in primo comment. Boherius: «In contractibus faciendis de jure non vocantur absentes; in electionibus praelatorum, receptionibus seu creationibus monachorum, et collationibus beneficiorum, absentes sunt vocandi, dummodo vocari possint commode et sine periculo. Et si nescitur ubi moram trahant, citari debent per edictum publicum in ecclesia, vel loco ubi morari consueverunt; nisi tamen consuetudo habeat ipsos ad capitulum non vocari. Et quod sic vocandi sunt, verum intellige, cum praemissae receptiones, creationes, sive collationes simul spectant ad abbatem et conventum. »Convocabantur autem sonitu alicujus instrumenti, puta crepitaculi aut campanulae, quae apud Bursfeldenses (Caerem. Bursfeld. dist. 1, cap. 15) cum hoc pulsatur discrimine, «ut pro capitulo tractatuum duo fiant signa;