# Regula 3.99.364-381

Benedict, Regula, 3.99.364 to 3.99.381. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/3.99.364
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/3.99.364

in monasterio proprio de rebus etiam minimis abbatem Felicem simpliciter consulebat. » Tum venerabilem Eigilem abbatem Fuldensem, qui, teste Candido in ejus Vita n. 22 (Saec. iv Bened. part. i), « audiebat libenter consilium fratrum, et corum collocutionibus saepissime fruebatur; sciebat enim scriptum: Omnia fac cum consilio; atque ideo non se sublimiorem, nec prudentiorem caeteris aestimabat, neque etiam inani tumore tractabat se consolatione alterius non indigere. » Sed inter alios maxime spectandus S. Stephanus abbas Obazinensis, qui, ut legnur in ejus Vitae lib. ii, n. 14 (Tom. IV Misc. Baluz.), « Nihil quamvis parvum sine alterius consilio facere volueril: quod si res in promptu esset, nec dilationem admitteret, ipse vero in praesenti non haberet nisi aliquem ex simplicibus fratribus, aut unum forte ex familia, non tamen vel ab illo consilium quaerere dubitabat. » Caeterum ut hoc caput paucis absolvam, S. Benedictus res majoris momenti omnium fratrum consilio; minora seniorum duntaxat; sed minima quae omni fere momento eveniunt, solius abbatis prudentiae submittit.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
