# Regula 3.99.98-124

Benedict, Regula, 3.99.98 to 3.99.124. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/3.99.98
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/3.99.98

Octo praesertim recenset Joannes Trithemius in quibus sine fratrum consensu potestas ejus nulla est. 1. Non potest res monasterii immobiles, ut agros, prata, et hujusmodi vendere, nisi conventus consentiat. 2. Non potest res monasterii absque voluntate et consensu conventus alicui haereditario jure, et perpetuo concedere. 3. Non potest monachum ad professionem recipere, non consentiente conventu. 4. Non potest gravare monasterium cum pignoribus et aliis cautionibus, saltem magnam summam recipiendo pecuniarum super aliqua bona monasterii, absque evidenti necessitate et fratrum suorum consensu, sicut nec res immobiles a monasterio alienare. Quintum casum aliqui addere volunt, quod non liceat abbati dimittere monachum ad aliud ejusdem ordinis monasterium, se inibi stabiliendum absque consensu conventus, dicentes quod sicut congregationem augere sine ipsorum voluntate non potest, ita nec minuere. 6. Non potest aliqua statuta ipsis imponere quae se ultra regulam extendant, nisi consentiant illi. 7. Non potest aliquem ad confraternitatem totius monasterii accipere spiritualiter. 8. Non potest praebendarios perpetuos recipere ad monasterium sine voluntate conventus. Hactenus Trithemius: sunt forte et alii plurimi casus, de quibus consulendae sunt cujusque congregationis constitutiones. Ideo autem omnes ad consilium vocari diximus, quia saepe juniori Dominus revelat quod melius est.] Ut experimento se didicisse testatur S. Cyprianus his verbis (Epist. 10); « Per nocturnas enim visiones, per dies quoque impletur apud nos Spiritu sancto puerorum innocens aetas, quae in exstasi videt oculis, et audit, et loquitur ea quae nos Dominus monere et instruere dignatur. » Ita Danieli duodecim duntaxat annos nato senum presbyterorum fraudem et dolum Dominus revelavit. Hinc Paulus apostolus, Si juniori, inquit, revelatum fuerit, senior taceat (I Cor. xiv). Quia ergo juniori saepe Dominus revelat quod melius est, juniores etiam novissimos ad consilium vocari voluit S. Benedictus; qua etiam ratione eos veteres monachi in suis collationibus, ut testatur Cassianus (Collat.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
