# Regula 30.1-3

Benedict, Regula, 30.1 to 30.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/30.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/30.1

De pueris minori oetate, qualiter corripiantur. Omnis aetas vel intellectus proprias debet habere mensuras. Ideoque quotiens pueri, vel adolescentiores aetate, aut qui minus inteliigere possunt quanta poena sit excommunicationis; hi tales dum delinquunt, aut jejuniis nimiis affligantur, aut acribus verberibus coerceantur, ut sanentur. COMMENTARIUS. Omnis oetas ve. intellectus.] Hic notat Menardus aetatem ab intellectu seu capacitate intelligendi distingui: nam etsi pueris mens sit immaturior, sunt tamen nonnulli grandiores, aut durae cervicis, aut imbecillioris intellectus, quos virga agere solet; non ratio, nec excommunicationis vis. Proprias debet habere mensuras.] « Id est judicii disciplina non uniformiter est omnibus exhibenda, sed secundum uniuscujusque aetatem vel intellectum cum magno est moderamine inferenda. Aliter enim parvuli, aliter adolescentes et juvenes, aliter senes, aliter vero in decrepita positi debent judicari aetate, » inquit Smaragdus.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
