# Regula 31.402.102-108

Benedict, Regula, 31.402.102 to 31.402.108. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/31.402.102
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/31.402.102

unde Regula SS. Serapionis, Macarii, Paphnutii et alterius Macrii: Abbas, inquit (Cap. 12), « decernero debet quomodo debeat esse qui cellarium fratrum contineat; debet talis tantummodo eligi, qui possit in omnibus gulae suae suggestionibus dominari, et evangelico ordine fiatribus suis vicium gubernare. » Et Regula Magistri (Cap. 16): « Cellerarius vero ipse frater ordinatur, qui probatus fuerit ab abbate fidelis et abstinens esse, quem numquam vicit aliquando aliqua desideriorum gula, vel qui non multum amat manducare aut bibere. » Id tamen maxime vitare debet, cum extra monasterium cum saecularibus manducat: qua de re vi'e Joannis Gorziensis exemplum.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
