# Regula 31.403.171-198

Benedict, Regula, 31.403.171 to 31.403.198. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/31.403.171
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/31.403.171

Si quis de fratribus aliquid negligenter tractaverit, partem se habere noverit cum illo lege qui in vasis domus Dei sanctificatis cum suis bibebat concubinis, et qualem meruit vindictam. » Ita etiam S. Basilius ad interrogationem (Regul. brev. interr. 143), « Quomodo qui opus faciunt, curam gerere debent instrumentorum sibi commissorum? » respondet: « Ut eorum quae dedicata et consecrata sunt Deo. » Et ad interrogationem (Ibid., interr. 144). « Si quid ex incuria amiserit aliquis, aut ex contemptu abusus fuerit? » respondet: « Prorsus qui ab sus fuerit tanquam sacrilegus: qui vero amiserit, tanquam sacrilegii auctor judicetur, cum omnia Domino sint dedicata, et Deo consecrata. » Eadem omnino meas erat aliorum Aegyptiorum monachorum, qui, referente Cassiano (Lib. iv, c. 20), « non solum scipsos non esse suos; sed et omnia quae sua sunt, credunt Domino consecrata; propter quod si quid fuerit monasterio semel illatum, ut sacrosanctum cum omni decernunt reverentia debere tractari: » et item utensilia ac vasa coquinae « tanta sollicitudine curaque suscipientes custodiuns, ne quid ex eis imminuatur et pereat, ut credant pro minimis quibusque vasis tanquam pro sacrosanctis rationem non solum dispensatori praesenti, sed etiam Domino reddituros, si forte aliquid eorum negligentia fuerit imminutum. » Haec omnia confirmat concilium Aureliane se cau. 7 (Apud Burchard. l, iii, c. 129): « Omnia quae Deo offeruntur conscerata habeatur in vineis, terris, silvis, utensilibus, vestimentis, pe…ribus et reliquis possessionibus; et quae ecclesiis, sine dubio Christo, qui sponsus earum est, offeruntur. » Ex hac porro doctrina recte infertur quod sequitur. Nihil ducat negligendum. ] Ex va is substantiaque monasterii tanquam parvum nulliusve momenti. Certe vix cogitari potest quam religiosi fuerint in rebas minimis prisci monac i, quod vel uno exemplo a Cassiano relato stupebit aliquis. Narrat siquidem (Lib. iv, cap. 20) quod cum quidam frater coquinae ministerio deputatus, tria lenticulae grana ad terram decidere sivisset, ad abbatem delatus ab oeconomo, « velut inversor neglectorque sacri peculii judicatus, ab oratione suspensus sit.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
